- HELLINA Vallis
- HELLINA Vallisseu Volturena, Gall. Valtelinae, German. Veltlin, pars Rhaetiae propriae, ubi alias Vennonetes, ad radices Alpium. Sub Rhaeris, quibus illa ab Hispanis erepta, sed a Gallis reddira est, A. C. 1620. et seqq. Dividitur in tres Tertianas, Ital. Terzero, nempe Terzero di Sopra, seu superiorem, Terzeo di mezzo, seu mediam, et Terzero di Sotto: quibus additur etiam Comitatus Bormiensis. Terminatur a Septentrione Rhaetiâ propriâ; a Meridie dominiô Venetô; ob Occasu Ducatu Mediolanensi; ab Ortu Comitatu Tirolensi. Pars fuit antiquitus Italiae, uti postea Ducatus Mediolanensis, sed a Maximiliano Sfortia Rhaetis donata est, A. C. 1512. Vinô suô nobilis. In ea circa A. C. 1620. magna fidelium ex insidiis oppressorum strages edita et Euangelium exiliô mulctatum est. Continet oppida 4. non contemnenda, Morbenium, Tiranium, Sondrium et Borm um. Vide quoque Volturena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.